monumenta.ch > Cassiodorus > 117 > 76 > ad Philippenses, 2 > 58 > ad Titum, 1 > 3 > 22 > 53 > 23 > 20 > 27
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXVI.Quia Iulianus quoque persecutus sit Athanasium. <<<     >>> XXVIII.De Tito Bostrensi episcopo.

Cassiodorus, 6, CAPUT XXVII.Quomodo Iulianus foverit Cyzicum propter paganitatis cultum.

1 Interea Cyzicenis legatione fungentibus apud principem de propriis rebus et paganorum restitutione templorum, laudans eos propter sacrorum curam, quae postulaverant universa concessit. Eleusium autem eius civitatis removit episcopum, veluti vastatorem templorum; et quia viduarum pabula sacrarumque virginum monasteria constituerat; paganisque suaserat ut, paternam religionem relinquentes, ad Christiana dogmata se conferrent.
2 Interdixit etiam Christianis peregrinis ne venirent ad Cyzicum: credens quia religionis causa excitarent seditiones, eosque alii eius civitatis Christiani foverent. Et publici simul opifices artificesque monetae [Hinc apparet qualesnam fuerint monetarii, quorum in Pandectis fit mentio.], qui in duas erant divisi partes principum praeceptione priscorum, cum uxoribus atque liberis Cyzicum habitare sunt iussi.
3 Hi enim singulis annis certam oblationem publico conferebant: alii quidem militum chlamydes, alii vero pecunias novas. Cum igitur modis omnibus placuisset Iuliano ritum constituere paganorum, vim quidem inferre atque tormenta populis sacrificare nolentibus fatuum iudicavit. Sed hoc tantummodo praecepit, ut per singulas civitates numerus eorum conscriberetur: quos tamen nequaquam aut orare prohibuit. Sciebat enim quia non posset ulla necessitas suspendere quod voluntas spontanea suggessisset. Porro clericos et Ecclesiarum praesules a civitatibus suspendere festinabat, studens ut eorum absentia paulatim solveretur Ecclesia, neque sacrorum ministri, nec qui docerent, vel mysteriis participarentur, existerent; et per hoc longo tempore paterentur propriae religionis oblivionem. [SOZOMEN., lib. V, cap. 14, Edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 615.]
Cassiodorus HOME

bav823.239 bav824.174 bnf1603.119